monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 1, PROOEMIUM. <<<     >>> II.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 1, CAPUT PRIMUM.

1 Fuit in diebus Herodis, regis Iudaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. Sacrosancta praecursoris Domini nobilitas non solum a parentibus, sed etiam a progenitoribus gloriosa descendit, quatenus adventus illius fidem non subita inspiratione conceptam, verum avita magis propagatione susceptam liberius praedicaret.
2 Et quoniam quidem Aaron primi in lege pontificis, cunctis est nota dignitas, dicendum paucis de Abia. Cum David rex et propheta magna devotione peteret, ut inveniret tabernaculum Deo Iacob, Dominus autem magis hoc a Salomone fieri decerneret, atque ideo David eidem Salomoni omnia quae ad impensas domus pertinebant praepararet, ipsius quoque domus per singula, mensuras, et descriptionem daret, ut crescente extrinsecus statu culturae, etiam devotionis interius culmen augesceret, divisionem nihilominus sacerdotalium Leviticorumque graduum in omnia opera domus Domini distribuit.
3 Erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, id est summi Sacerdotes, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. Quorum vices secundum ministeria sua, ut ingrederentur domum Dei, viginti quatuor sortibus distinxit, in quibus Abia familiam, de qua Zacharias ortus est, sors contigit octava. Divisit enim utrasque inter se familias sortibus, unam domum quae caeteris praeerat Eleazar, et alteram domum quae sub se habebat caeteros, Ithamar.
4 Lege Verba dierum, sed et Antiquitatum Iosephi librum septimum, ubi statutum refert, ut utraque generatio iuxta ordinem sortitionis ministraret Deo per dies octo a Sabbato usque ad Sabbatum. Ubi etiam de tribu Levitarum, viginti quatuor partes factas asserit, ut ipsi quoque eodem modo sortiti, iuxta morem sacerdotum octonis diebus ministrarent.
5 Non autem frustra primus Novi Testamenti praeco in octavae sortis vice nascitur, quia sicut septenario saepe numero propter Sabbatum Vetus Testamentum, sic Novum aliquoties octonario propter sacramentum, vel dominicae vel nostrae resurrectionis exprimitur. Unde quia non aliter quam per observantiam utriusque Testamenti regni coelestis aula penetratur, recte et in templo Salomonis mysticus quindecim graduum ascensus fuisse narratur. Et is qui ad Dominum in tribulatione clamans exauditur, totidem graduum psalmis ad superna perducitur, quo tandem in atriis domus Dei positus, audire possit: Benedicat te Dominus ex Sion [Psal. CXXXIII]. Tempus quoque Herodis alienigenae, videlicet regis, etiam ipsum Dominico attestatur adventui. Praedictum namque fuerat, quia non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat qui mittendus est [Gen. XLIX]. Ex quo enim patres Aegypto exierunt, suae gentis iudicibus usque ad Samuel prophetam, ac deinde regibus usque ad transmigrationem Babyloniae regebantur.
6 Post reditum vero de Babylone, per pontifices rerum summa gerebatur, usque ad Hyrcanum regem simul et pontificem, quo fratris invidia multis calamitatibus vexato, et ad ultimum ab Herode (cuius patrem ipse de ignobili advena, hoc est genere Idumaeo, sublimem fecerat et civem) vi fraudis interempto, Iudaeae regnum ipsi Herodi iussu Caesaris Augusti traditur gubernandum. Cuius tricesimo primo anno, iuxta prophetiam supradictam, qui mittendus erat, advenit.
7 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Bene iusti ante Deum: non enim omnis qui iustus ante hominem, iustus est ante Deum. Aliter vident homines, aliter videt Deus. Homines in facie, Deus in corde. Et ideo fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari iustus videatur mihi, iustus autem ante Deum non sit, si iustitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.
8 Beatus autem ille qui in conspectu Dei iustus est. Beatus ille de quo Dominus dignatur dicere: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Verus enim Israelita qui Deum videt, et videri se novit a Domino, et ipsi exhibet occulta cordis.
9 Incedentes (inquit) in omnibus mandatis, et iustificationibus Domini. Prius mandatum, secunda est iustificatio. Cum enim mandatis coelestibus obedimus, in mandatis incedimus Domini. Cum iudicamus, et congrue iudicamus, tenere Domini iustificationes videmur. Plena igitur laudatio, quae genus, mores, officium, factum, iudicium comprehendit. Genus in maioribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandato, in iustificatione iudicium. Quodque addidit: Sine querela, hoc est quod Apostolus ait: Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus [Rom. XII]. Et Ecclesiastes: Ne sis (inquit) multum iustus [Eccl. VII]. Quia plerumque iustitia durior, hominum querelam provocat.
10 Quae vero temperata est, ipsa suae dulcedinis gratia etiam invidiae querimoniam vitat.
11 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Divinitus est procuratum ut provectae aetatis diuque coniugii fructu privatis Ioannes parentibus nasceretur, quatenus inopinato prolis ortu et ipsos donum gratius afficeret, et caeteros miraculi stupor futuri prophetae pararet auditui.
12 Denique posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes, quid putas puer iste erit?
13 Factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii. Per Moysen quidem Dominus unum constituit summum sacerdotem, cui mortuo unum per ordinem succedere iussit, et hoc ad David usque tempora servatum est, a quo plures fieri (ut diximus), Domino nihilominus agente decretum est, qui vicissim ministrantes, tempore vicis suae singuli castimoniae studerent, domumque suam omnino non tangerent.
14 Unde nunc Zacharias in ordine vicis suae sacerdotio functus asseveratur.
15 Sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini; et omnis multitudo erat populi orans foris, hora incensi. Non nova nunc sorte lectus est, cum incessum esset adolendum, sed prisca tunc sorte praelectus, cum primo ex ordine sui pontificatus in vicem Abia succederet. Incensum autem in sancta sanctorum a pontifice deferri, exspectante extra templum omni populo, decima die septimi mensis est iussum.
16 Et hanc diem expiationis, sive propitiationis vocati, quae apud nos ob varium lunae discursum a qua menses computant Hebraei, modo in Septembrem mensem, modo incidit in Octobrem; quia scilicet mensis quo Pascha geritur, et ordine conditionis, et edicto legis anni principium tenet, dicente Domino ad Moysen: Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni.
17 Decima die mensis huius, tollat unusquisque agnum, etc. [Exod. XII]. Huius autem diei Apostolus ad Hebraeos scribens, ita meminit: In prius quidem tabernaculum semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes; in secundum autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert, etc. [Hebr. IX]. Quibus diei huius mysterium pandens, Iesum ostendit pontificem esse verum, qui consummatis officii sui diebus, hoc est impleta dispensatione carnis in sanguine proprio, coeli secreta subiit, ut propitium nobis faceret Patrem, et interpellaret pro peccatis eorum qui adhuc prae foribus orantes exspectant, et diligunt adventum eius.
18 Pulchre igitur ea die descensio eius per angelum nuntiatur, qua eius per legem ascensio figurabatur. Quia qui descendit, ipse est et qui ascendit. [Ephes. IV]: Et, ut Psalmus ait, a summo coelo egressio eius, et occursus eius usque summum eius [Psal. XVIII].
19 Apparuit autem illi angelus stans a dextris altaris incensi. Bene angelus, et in templo, et iuxta altare, et a dextris apparet, quia videlicet et veri sacerdotis adventum, et mysterium sacrificii universalis, et coelestis doni gaudium praedicat. Nam sicut per sinistram praesentia, sic per dexteram saepe bona praenuntiantur aeterna.
20 Iuxta quod in sapientiae laude canitur: Longitudo dierum in dextera eius: in sinistra illius divitiae et gloria.
21 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. Ait autem ad illum Angelus, etc. Trementem Zachariam confortat angelus, quia sicut humanae fragilitatis est spiritalis creaturae visione turbari, ita et angelicae benignitatis est, paventes de aspectu suo mortales mox blandiendo solari. At contra daemonicae est ferocitatis, quos sui praesentia territos senserit ampliori semper horrore concutere, quae nulla melius ratione quam fide superatur intrepida.
22 Et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium; et vocabis nomen eius Ioannem. Deprecationem dicens exauditam, partum continuo promittit uxoris. Non quod ille qui pro populo oblaturus intraverat, relictis publicis votis pro accipiendis filiis orare potuerit, praesertim quia nemo orat quod se accepturum desperat. Adeo autem ille iam suae aetatis et infecundae coniugis memor, nasci sibi filios desperabat, ut nec angelo hoc promittenti crederet, sed quod dicit, exaudita est deprecatio tua, pro populi redemptione significat: Et uxor tua pariet tibi filium, eiusdem redemptionis ordinem pandit, quod videlicet natus Zachariae filius redemptori illius populi praeconando sit iter facturus.
23 Singularis autem meriti indicium datur, quoties hominibus a Deo vel imponitur nomen vel mutatur. Sic Abram quia pater multarum gentium erat futurus, Abraham est vocatus. Sic Iacob, quia Deum vidit, Israel appellari meruit. Sic Iosias rex ob eximiae virtutis culmen, nominatus a Deo est multo antequam natus.
24 Ioannes ergo interpretatur: in quo est gratia, vel Domini gratia. Quo nomine declaratur, primo parentibus eius gratiam quibus decrepitis filius nasceretur, esse donatam; deinde ipsi Ioanni, qui magnus coram Domino futurus, et adhuc ex utero matris Spiritus sancti sit munere ditandus: postremo etiam filiis Israel, quos ad Dominum Deum ipsorum erat conversurus.
25 Et erit gaudium tibi et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt. Merito gaudet pater quod, vel in senecta natum, vel talis gratiae acceperit filium. Gaudent et alii quibus inauditum eatenus regni coelestis evangelizarit ingressum. Et notandum quod nato praecursore multi gaudent, nato autem Domino annuntiat angelus gaudium magnum quod erit omni populo.
26 Quia videlicet hic salutem multis praedicare, ille omnibus qui velint advenit donare.
27 Erit enim magnus coram Domino, et vinum et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Magnae coram Domino virtutis est praedicantem in deserto coelestia gaudia terrenas ex integro sprevisse delicias. Sed et hoc coram Domino magnum eminet, quamvis hominibus videatur esse despectum, quod is cui in natis mulierum maior nemo est, lascivientis ob ludum puellae capite truncatus est.
28 Cuius ordinem magnitudinis ipse qui proposuit angelus subsequenter exponens: Et vinum, inquit, et siceram non bibet. Sicera interpretatur ebrietas, quo vocabulo Hebraei omne quod inebriare potest poculentum, sive de pomis, sive de frugibus, seu de qualibet alia materia confectum significant. Proprium vero in lege Nazarenorum erat vino et sicera tempore consecrationis abstinere.
29 Unde Ioannes, Samson et Ieremias, caeterique tales, ut semper Nazareni, id est sancti, manere possint, semper his abstinere satagunt. Decet enim vas coelesti gratiae mancipatum, a saeculi illecebris castigari, nec vino, in quo est luxuria, inebriari eum qui musto Spiritus sancti desiderat impleri. Unde recte cui vini ebrietas tollitur, Spiritus gratia cumulatur.
30 Qua se tunc (ut praedictum erat) ipse repletum monstravit, cum intrante beata Maria in utero genitricis exsultavit, et praecursionis suae cognoscens officium, Domini quantum adhuc potuit, evangelizavit adventum.
31 Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum, et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Cum Ioannes qui Christo testimonium perhibens, in eius fide populos baptizabat, dicitur filios Israel ad Dominum Deum ipsorum convertisse, patet profecto Christum esse Dominum Deum Israel. Si autem Christus est, imo quia Christus est Dominus Deus Israel, desinant Ariani Christum Dominum Deum esse negare.
32 Erubescant Photiniani Christo ex virgine principium dare. Cessent Manichaei alium populi Israel, atque alium Christianorum Deum credere. Et quia Ioannes praecedere ante illum dicitur, videant aeternum ante saecula Deum post hominem in saeculis natum, ideoque a suo praecursore modo virum post se venturum, modo Dei Filium esse nominatum. Qui bene in spiritu et virtute Eliae praecedere dicitur, quia sicut ille praeco venturus iudicis, ita hic praeco factus est Redemptoris.
33 Unde et conversatione prorsus simillima ambo deserta secuti, victu frugi, vestitu inculti, cinctu sunt despecti. Ambo regis et reginae vesaniam tolerant. Ille Iordanem coelum petiturus divisit, hic ad lavacrum salutare quo coelum petatur, homines convertit. Hic cum Domino versatur in terris, ille cum eo manifestatur in gloria.
34 Et convertat corda patrum in filios, et incredulos, etc. Corda patrum in filios convertere, est spiritalem sanctorum antiquorum scientiam populis praedicando infundere. Prudentia vero iustorum, est non de legis operibus iustitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere. Ut quamvis in lege positi legis iussa perficiant, gratia se tamen Dei per Christum salvandos intelligant.
35 Iustus enim ex fide vivit [Rom. I]. Et Petrus de iugo legis ait: Quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari, quemadmodum et illi [Act. XV]. Qua prudentia quia diutius increduli et per Ioannem imbuti, et per Eliam sunt imbuendi, recte haec sententia quae per angelum de Ioanne dicta est, iisdem pene syllabis est de Elia per Malachiam praedicta. Parate (inquit) Domino plebem perfectam. Quia enim Zachariam pro plebe supplicantem dixerat exauditum, docet quo ordine plebs eadem salvari et perfici debeat, ad praedicationem videlicet Ioannis poenitendo et credendo in Christum.
36 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Ob altitudinem promissorum haesitans signum quo credere valeat inquirit, cui sola angeli visio vel allocutio pro signo sufficere debuerat. Unde meritam diffidentiae tacendo poenam luit, cui taciturnitas eadem et signum fidei quod quaesivit, et infidelitatis esset poena quam meruit.
37 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare. Et ecce eris tacens, et non poteris loqui, usque in diem quo haec fiant, pro eo, etc. Vult intelligi quod si homo talia promitteret, impune signum flagitare liceret; at cum angelus promittat, iam dubitari non deceat.
38 Datque signum quod rogatur, ut qui discredendo locutus est, iam tacendo credere discat. Ubi notandum quod angelus se et ante Deum adstare, et evangelizandum Zachariae missum esse testatur. Quia et cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam desint interius per contemplationem. Et mittuntur igitur et assistunt, quia et si circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus ipse qui Deus est, circumscriptus non est.
39 Angeli itaque et missi ante ipsum sunt, quia quolibet missi veniunt, intra ipsum currunt.
40 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabatur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos. Et cognoverunt quod visionem vidisset in templo, et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. Et factum est ut implerentur dies officii eius, abiit in domum suam. Hoc est quod dixi, quod vicis suae tempore pontifices, templi tantum officiis mancipati non solum a complexu uxorum, sed ab ipso quoque domorum suarum abstinerent ingressu. Ubi nostri temporis sacerdotibus, quibus semper altari servire iubetur, perpetuo servandae castitatis exemplum datur.
41 Quia enim tunc sacerdotalis ex stirpe Aaron successio quaerebatur, necessario tempus substituendae soboli procurabatur. At quia nunc non carnalis successio, sed perfectio spiritalis inquiritur, consequenter sacerdotibus ut semper altari queant assistere, semper ab uxoribus continendum, semper castitas observanda praecipitur.
42 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius. Post dies videlicet officii Zachariae completos. Huius sacratissimae conceptionis Ioannes Constantinopolitanae urbis antistes mentionem faciens: Gesta sunt haec, inquit, mense Septembri, octavo Kalendas Octobris, incipiente luna undecima, quando oportebat Iudaeos ieiunium Scenopegiae celebrare.
43 Et inventum est ipsa die octava Kalendarum Octobrium esse aequinoctium, in qua est inchoatio noctis maior quam lucis. Illum enim oportet crescere, inquit, me autem minui [Ioan. III]. Minorata etenim fuerat lux a tenebris, cum Iudaei secundum legem et prophetiam sacrificia Deo offerebant: in qua et Ioannes conceptus est. Haec sunt enim quae ante pro peccatis populi offerebantur, quae iam cessare oportebat, cum Ioannes, id est baptistes, conciperetur.
44 Et ideo Zacharias pater eius, sacerdos Iudaeorum emutuit, quia iam cessare et emutescere oportebat sacrificia eorum, quae pro peccatis populi offerebantur. Veniebat enim solus sacerdos, qui de agno suo proprio immolato, sacrificium Deo pro peccatis omnium offerret. Quibus B. Ioannis verbis edocemur, prima mox die post diem expiationis, mutationem tunc sacerdotalis vicis esse celebratam, ideoque in hac praecursoris Domini conceptionem fieri.
45 Quae non frustra dies ieiuniorum et afflictionis est ab angelo praedicta, quia per ipsum erat hominibus afflictio poenitentiae praedicanda.
46 Et occultabat se mensibus quinque, dicens, quia sic fecit mihi Dominus in diebus quibus respexit, auferre opprobrium meum inter homines. Quanta sanctis cura sit, ne quid turpe de quo erubescere debeant admittant, ostendit Elisabeth, quae et de ipsis quae accipere cupiebat donis erubescit, et licet de ablato gaudeat opprobrio sterilitatis, de partu tamen anilis verecundatur aetatis.
47 Sed pudet onus matris, quandiu latet honor prolis. Nam quae occultabat se, quia conceperat filium, iam intrante beata Dei genitrice clamosa exsultavit, quia paritura erat prophetam. Allegorice autem per Zachariam sacerdotium Iudaeorum, per Elizabeth potest lex ipsa designari, quae sacerdotum doctrinis exercita, quasi auxilio virili fulta, spiritales deos filios gignere debebat, sed quasi ob sterilitatis iniuriam minime valebat.
48 Non quia non multi, et ante legem, et in lege perfectissimae vitae fuerint, sed quia neminem ad perfectum adduxit lex, quae regnum coelorum reserare, nisi Christo praecedente non potuit. Bene autem dicitur quod erant iusti ambo ante Deum, quia sicut bona est lex, et mandatum sanctum et iustum, et bonum, ita etiam sacerdotium legale pro dispensatione temporis illius sanctum, bonum et iustum est.
49 Et quod sequitur, quia ambo processissent in diebus suis, ita potest exponi, quod legali devotioni quasi adolescentia, vel iuventus ipsius Moysi temporibus et deinceps effloruerit: incumbente autem Salvatoris adventu, dira eam senectus incurvaverit, quando et sacerdotii ordo per ambitiones et contentiones pontificum confusus, et ipsa lex per pharisaeorum traditiones discissa, minus habilis est ad gignendum Deo filios effecta.
50 Ingreditur ergo Zacharias templum, quia sacerdotum est intrare in sanctuarium Dei, et intelligere in novissima mysteriorum coelestium. Orat foris multitudo, quia secreta quaeque et mystica penetrare sublimiter nequeunt, doctiorum necesse est monitis humiliter intendant. Dum vero Zacharias altari thymiama imponit, nasciturum Ioannem cognoscit; quia dum doctores ampliori flamma divinae lectionis inardescunt, gratiam Dei per Iesum Christum venturam, et de interiori litterarum medulla, quasi de vulva Elisabeth, prodituram esse reperiunt. Et hoc bene per angelum, quia et lex est ordinata per angelos in manu Mediatoris.
51 Sed qui audita credere dissimulat, silentii poena mulctatur, quia mutus est qui non sensum litteris intelligit inesse spiritalem. Nec talis iam verba dare populo quasi magister novit, sed quasi verbi et rationis expers, tacitis (ut ita dicam) nutibus innuit. Quale tunc erat sacerdotium Iudaeorum, cum nec rationem sacrificiorum, nec dicta curaret scire prophetarum. Muto ergo permanente Zacharia, concipit Ioannem Elisabeth, quia non intelligant licet pontifices distinctionem fidei, Pharisaei amittant et Scribae, ita ut nec ipsi intrent, nec auditores suos intrare permittant, interiora tamen legis Christi sacramentis abundant. Et bene conceptum suum Elisabeth quinque mensibus occultat, sive quia ipse legifer Moyses quinque libris mysteria Christi parabolatim designat, seu quia tota Veteris Instrumenti series eamdem Christi dispensationem in quinque mundi aetatibus per sanctorum facta, vel dicta praefigurat.
52 Et ideo quia Christi incarnatio, vel sexta aetate saeculi futura, vel ad impletionem legis erat profutura, recte sexto mense concepti Ioannis missus ad Mariam angelus, nasciturum nuntiat Salvatorem, ut sequens ex ordine lectio demonstrat.
53 In mense sexto, missus est angelus Gabriel a Deo, in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth. Idcirco angeli privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. Neque etenim in illa sancta civitate, quam de visione omnipotentis Dei plena scientia perfecit, idcirco propria nomina sortiuntur, nec eorum personae sine nominibus sciri non possint: sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt.
54 Ad Mariam ergo virginem Gabriel mittitur, qui Dei fortitudo nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. De quo per Psalmistam dicitur, Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio [Psal. XXIII]. Et rursum, Dominus virtutum ipse est rex gloriae [Ibid.]. Per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus et potens in praelio, contra potestates aereas ad bella veniebat.
55 Mensem autem sextum, Martium intellige, cuius vicesimo et quinto die Dominus noster et conceptus traditur et passus, sicut et vicesimo quinto die mensis Decembris natus. Quod vel hoc hodie (ut nonnulli arbitrantur) aequinoctium vernale, vel illo solstitium brumale fieri credamus, convenit utique cum lucis incremento concipi, vel nasci eum qui illuminat omnem hominem venientem in mundum.
56 At si quis ante dominicae nativitatis et conceptionis tempus lucem vel crescere, vel tenebras superare convicerit, dicimus et nos quia et Ioannes tunc ante faciem adventus eius regnum coelorum evangelizabat, et nunc quoque praedicatoribus imperatur: Iter facite ei qui ascendit super occasum [Psal. LXVII]. Cur autem Ioannes circa aequinoctium autumnale conceptus, circa solstitium aestivum sit natus, docet ipse qui vel ex sua, vel ex Veteris Testamenti (ut multi autumant) persona loquitur; Illum oportet crescere, me autem minui [Ioan. III].
57 Ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Mariae. Multas ob causas Salvator non de simplici virgine, sed de sponsa voluit nasci. Primo videlicet, ut per generationem Ioseph, cuius Maria cognata erat, Mariae quoque nosceretur origo. Neque enim moris est Scripturae feminarum genealogiam texere.
58 Nam et de utroque potest intelligi quod dicitur de domo David. Deinde, ne velut adultera lapidaretur a Iudaeis, malens aliquos de suo ortu, quam de pudore dubitare parentis. Simul et virginibus impudicis occasionem tollens, ne matrem quoque Salvatoris dicerent falsis suspicionibus infamatam. Tertio, ut in Aegyptum fugiens et inde rediens haberet solatium viri, qui integerrimae virginitatis custos pariter ac testis existeret.
59 Quarto, ne partus eius diabolo pateret; qui si eum de virgine natum cognosceret, forsitan quasi caeteris hominibus eminentiorem morti tradere timeret. Maria autem Hebraice stella maris, Syriace vero domina vocatur; et merito, quia et totius mundi Dominum, et lucem saeculis meruit generare perennem.
60 Et ingressus angelus ad eam, dixit, Ave, gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Bene gratia plena vocatur, quae nimirum gratiam quam nulla alia meruerat, assequitur, ut ipsum videlicet gratiae concipiat et generet auctorem.
61 Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Disce virginem moribus, disce virginem verecundia, disce virginem oraculo, disce mysterio. Trepidare virginum est, et ad omnes viri ingressus pavere, omnes viri affatus vereri. Discant mulieres propositum pudoris imitari. Sola in penetralibus quam nemo virorum videret, solus angelus reperit, sola sine comite, sola sine teste, ne quo degeneri depravaretur affectu, ab angelo salutatur. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam. Maria etiam salutationem angeli verebatur. Erat tamen cogitans, inquit, qualis esset haec salutatio.
62 Et ideo cum verecundia, quia pavebat. Cum prudentia, quia benedictionis novam formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante comperta.
63 Et ait angelus ei, Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Quam salutatione insolita, ut pote quae ei soli servabatur, viderat turbatam, quasi familiarius notam vocans ex nomine, ne timere debeat iubet. Et quia gratia plenam vocaverat, eamdem gratiam et astruit plenius, et uberius explicat, dicens:
64 Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen eius Iesum. Iesus salvator, sive salutaris interpretatur. Cuius sacramentum nominis alloquens Ioseph angelus exposuit: Ipse enim, inquiens, salvum faciet populum suum a peccato eorum. Non ait, populum Israel, sed populum suum, hoc est in unitatem fidei ex praeputio et circumcisione vocatum, quibus ex diversa parte congregatis fieret unus pastor et unum ovile.
65 Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. Dictum est et de Ioanne quod erit magnus, sed ille quasi homo magnus, hic quasi Deus magnus. Ille enim magnus coram Domino, hic autem erit magnus, inquit, et Filius altissimi vocabitur. Idem ergo filius Altissimi qui in utero virginali conceptus et natus est.
66 Idem homo in tempore, creatus ex matre, qui Deus est ante tempora natus ex Patre. Si autem idem homo qui Deus est, omittat Nestorius hominem tantum dicere ex virgine natum, et hunc a Verbo Dei non in unitatem personae, sed in societatem inseparabilem esse receptum. Alioquin non unum Christum, verum Deum et hominem, sed duos (quod dici nefas est) asserere, ac per hoc non Trinitatem, sed quaternitatem praedicare convincitur.
67 Catholica autem fides sicut unum quemlibet hominem carnem et animam, ita hominem et Verbum, unum Christum rectissime confitetur, iuxta quod et angeli verba significant, quae dandam illi sedem David patris eius asseruerant. Qui enim eumdem ipsum patrem haberet David, quem Filium Altissimi vocari pronuntiat, in duabus utique naturis unam Christi personam demonstrat.
68 Accepit autem sedem David, ut nimirum gentem, cui David quondam et filii eius temporalis regni gubernacula praebuerunt, ipse perpetuum vocaret ad regnum, quod eis paratum est ab origine mundi.
69 Et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. Et Isaias ait: Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis. Super solium David, et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia [Isa. IX]. Non dixit in acquisitione gloriae gazarumque terrestrium, non in victoria gentium plurimarum, urbiumque debellatione superbarum, sed in iudicio et iustitia.
70 Per haec enim regnum Christi, et in singulis quibusque fidelibus, et in universa per orbem multiplicatur pariter et confirmatur Ecclesia. Domum namque Iacob totam Ecclesiam dicit, quae vel de bona radice nata, vel cum oleaster esset, merito tamen fidei in bonam est inserta olivam. Quam post triumphum passionis alloquens Salvator ait: Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, magnificate eum [Psal. XXI]. Non autem ideo futuri temporis verbis magnus exstiturus Iesus Altissimi vocandus, sceptrum David accepturus, et in domo Iacob regnaturus asseritur, quia iuxta quod haeretici sapiunt atque a veritate desipiunt, Christus ante Mariam non fuerit, sed quod homo assumptus in Deum, clarificatus est ea claritate quam Verbum Dei habuit priusquam mundus esset apud Patrem, hoc est ut idem Filii nomen eamdem Christi personam, homo cum Deo plenus gratia et veritate sortiretur.
71 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? Propositum suae mentis reverenter exposuit, vitam videlicet virginalem se ducere decrevisse. Quae quia prima feminarum tantae se virtuti mancipare curavit, iure singulari prae caeteris feminis beatitate meruit excellere. Quomodo, inquit, fiet istud?
72 Non ait: Unde hoc sciam; sed, Quomodo fiet, inquit, quoniam virum non cognosco. Ordinem videlicet obsequii cui subdatur inquirens, non autem signum cui credat flagitans. Neque enim decebat electam generando Deo virginem dubiam diffidentia sed prudentia cautam existere, quia nec facile poterat homo nosse mysterium quod in Deo manebat a saeculis absconditum.
73 Quia ergo legerat, Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, sed quomodo id fieri posset non legerat, merito credula iis quae legerat, sciscitatur ab angelo quod in propheta non invenit [Isa. VII].
74 Et respondens angelus, dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Non virili, inquit, quod non cognoscis, semine, sed Spiritus sancti quo impleris, opere concipies. Erit in te conceptio, libido non erit. Concupiscentiae non erit aestus, ubi umbram faciet Spiritus sanctus. Verum in eo quod ait, Et virtus Altissimi obumbrabit tibi, potest etiam incarnati Salvatoris utraque natura designari.
75 Umbra quippe a lumine solet et corpore formari. Et cui obumbratur, lumine quidem vel calore solis quantum sufficit reficitur, sed ipse solis ardor, ne ferri nequeat, interposita vel nubecula levi, vel quolibet alio corpore temperatur. Beatae itaque Virgini, quia quasi pura homo omnem plenitudinem divinitatis corporaliter capere nequibat, virtus Altissimi obumbravit, id est, incorporea lux divinitatis corpus in ea suscepit humanitatis. De qua pulchre propheta: Ecce Dominus, inquit, ascendit super nubem levem, et ingredietur Aegyptum [Isa. XIX], quod est dicere: Ecce Verbum Dei Patri coaeternum, lumenque de lumine ante saecula natum, carnem in fine saeculorum atque animam nullo peccati pondere gravatam suscipiet, et de utero virginali, tanquam sponsus de thalamo suo, [Psal. XVIII] procedet in mundum.
76 Ideoque, et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Ad distinctionem nostrae sanctitatis, Iesus singulariter sanctus nasciturus asseritur. Nos quippe et si sancti efficimur, non tamen nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur. Ut merito cum Propheta gementes singuli dicamus: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea [Psal. L]. Ille autem solus veraciter sanctus est qui, ut ipsam conditionem naturae corruptibilis vinceret, ex commistione carnalis copulae conceptus non est.
77 Sanctum (inquit) vocabitur Filius Dei. Quid hic dicis, Nestoriane, qui beatam Mariam Dei negans esse genitricem, apertam niteris impugnare veritatem? Ecce Deum dixit superventurum, Dei Filium nasciturum. Quomodo ergo aut Dei Filius Deus non est, aut quae Deum edidit, quomodo Θεοτόκος, id est, Dei genitrix non esse potest?
78 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua. Et hic mensis sextus est illi quae vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Ne virgo se parere posse diffidat, accipit exemplum sterilis anus pariturae, ut discat omnia Deo possibilia, etiam quae naturae ordine videntur esse contraria.
79 Si quem vero movet quomodo beatae Mariae cognatam dicat Elisabeth, cum haec de domo David, illa de filiabus Aaron originem duxerit, animadvertat proavos earum liberis invicem nuptum traditis utramque tribum potuisse coniungere. Cui si haec expositio forte non suffecerit contentiosius insistenti, quasi hoc contra interdictum legis fieri nequiverit, legat Exodum, ubi scriptum est: Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naason, quae peperit ei Nadab, et Abiud, et Eleazar, et Ithamar [Exod. VI]. Videatque ante edictum legis, superna provisione sacerdotalem, regali iunctam iam fuisse progeniem.
80 Ut videlicet Dominus Iesus Christus, qui secundum carnem verus Rex et sacerdos erat futurus, ipsam quoque carnem de utraque, David scilicet et Aaron stirpe susciperet. Unde et in hac utraque tribu chrisma per legem mysticum celebrabatur, Christi nimirum nominis pariter et generationis praenuntium. Et ipse David domum Dei ingrediens, panem sanctum et gladium quasi rex et sacerdos accepit.
81 Illum, videlicet, de suo semine venturum praefigurans, qui et pro nostra libertate regis iure pugnaret, et pro nostra absolutione panem suae carnis offerret.
82 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini. Fiat mihi secundum verbum tuum. Quanta cum devotione humilitas, quae et angeli promissum optat impleri, et seipsam quae mater eligitur ancillam nuncupat? apertissime insinuans quam nil sibi meriti vindicet, in eo quod Domini iussis obsecundet. Fiat (inquit), sine viri semine conceptus in virgine, nascatur de Spiritu sancto integra carne sanctum, quod nascetur de femina matre sine homine patre, vocetur Dei Filius.
83 Et discessit ab illa angelus. Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda. Accepto virginis consensu, mox angelus coelestia repetit, illa petit montana. Festinat invisere Elisabeth, non quasi incredula de oraculo, vel dubia de exemplo, sed ut laeta pro voto, religiosa pro officio.
84 Typicum pariter exemplum tribuens, quod omnis anima quae verbum Dei mente conceperit virtutum statim celsa cacumina gressu conscendat amoris, quatenus civitatem Iuda, id est, confessionis et laudis, arcem penetrare, et usque ad perfectionem fidei, spei et charitatis, quasi tribus in ea mensibus valeat commorari.
85 Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. Disce, virgo humilitatem, Mariae, ut et corpore casta et pectore possis esse devota. Visitat iunior seniorem, salutat virgo uxorem. Decet enim ut quo castior virgo, eo sit humilior, et senioribus deferens, habitum castitatis praeconio commendet humilitatis. Aliter: Maria ad Elisabeth, Dominus venit ad Ioannem, haec ut Spiritu sancto repleatur, illius ut baptisma consecretur.
86 Maiorumque humiliatio minorum est utique exaltatio. Denique sequitur:
87 Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth. Vide distinctionem, singulorumque verborum proprietates. Vocem prior Elisabeth audivit, sed Ioannes prior gratiam sensit. Illa naturae ordine audivit, iste exsultavit ratione mysterii. Illa Mariae, iste Domini sensit adventum. Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur, pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus, duplicique miraculo prophetant matres spiritu parvulorum. Exsultavit infans, et repleta mater est. Non prius mater repleta quam filius, sed cum filius esset repletus Spiritu sancto, replevit et matrem.
88 Et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Notandum quod praemissa de Christo prophetia non rerum tantum miraculis, sed et verborum proprietate completur. Iste est enim fructus, qui David patriarchae sub iureiurando promittitur: De fructu ventris tui ponam super sedem meam [Psal. CXXXI]. Simulque intuendum quod eadem voce Maria ab Elisabeth qua a Gabriele benedicitur, quatenus et angelis et hominibus veneranda, et cunctis merito feminis praeferenda monstretur.
89 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Non quasi nescia perquirit quod nimirum sancti Spiritus esse cognoscit, se videlicet a matre Domini ad pignoris sui profectum salutari, sed, miraculi novitate perculsa, non hoc sui meriti, sed muneris fatetur esse divini.
90 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Erubescebat Elisabeth onus parientis, quandiu nesciebat mysterium religionis. Sed quae occultabat se quia conceperat filium, iactare se coepit quia generabat prophetam. Et quae ante erubescebat benedicit, et quae dubitabat ante firmatur. Ecce enim (inquit) ut vox salutationis tuae facta est in auribus meis, exsultavit gaudio infans in utero meo.
91 Itaque magna voce clamavit, ubi Domini sensit adventum, quia religiosum credidit partum. Nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus datae, non affectatae fidem generationis ascisceret.
92 Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino. Vides non dubitasse Mariam, sed credidisse, et ideo fructum fidei consecutam. Beata (inquit) quae credidit. Et vere beata, quae sacerdote praestantior. Cum sacerdos negasset, virgo correxit errorem. Nec mirum si Dominus, redempturus mundum, operationem suam inchoavit a matre, ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore.
93 Pariterque notandum quanta Elisabeth animum gratia, Maria intrante, ditavit, quem simul de praeterito, praesenti, atque futuro, per prophetiae spiritum illustravit. Dicens enim, Beata quae credidisti, aperte indicat quia verba angeli quae dicta ad Mariam fuerant per spiritum agnovit. Atque subiungens: Perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, quae etiam eam in futuro sequerentur praevidit.
94 Matrem vero Domini sui nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portare intellexit.
95 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit Spiritus meus in Deo salutari meo. Tanto (inquit) me Dominus tamque inaudito munere sublimavit, quod non ullo linguae officio explicari, sed ipso vix intimi pectoris affectu valeat comprehendi, et ideo totas animae vires in agendis gratiarum laudibus offero, totum in contemplanda magnitudine eius cuius non est finis, quidquid vivo, sentio, discerno, gratulanter impendo, quia et eiusdem Iesu, id est salutaris, spiritus meus, aeterna divinitate laetatur, cuius mea caro temporali conceptione fetatur. Cui simile est illud Psalmistae.
96 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari eius [Psal. XXXIV]. Et ipse enim patrem Filiumque pari venerabatur amore.
97 Quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Cuius humilitas respicitur, recte beata ab omnibus cognominanda gratulatur, sicut e contrario cuius superbia despectu condemnatur, Evae, id est, vae, sive calamitatis nomine, multata tabescit. Decebat enim ut sicut per superbiam primae nostrae parentis mors in mundum intravit, ita denuo per humilitatem Mariae vitae introitus panderetur.
98 Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Ad initium carminis respicit, ubi dictum est: Magnificat anima mea Dominum. Solet quippe anima illa cui Dominus magna facere dignatur, dignis eum praeconis magnificare, et ad consortes eiusdem voti ac propositi potest cohortando dicere: Magnificate Dominum mecum, et exsultemus nomen eius invicem [Psal. XXXIII]. Nam qui Dominum quem cognovit, quantum in se est, magnificare et nomen eius sanctificare contempserit, minimus vocabitur in regno coelorum.
99 Sanctum autem nomen eius vocatur, quia singularis culmine potenti transcendit omnem creaturam, atque ab universis quae fecit longe segregatur. Quod Graeca locutione melius intelligitur, in qua ipsum verbum quod dicitur ἅγιον, quasi extra terram esse significat. Cuius etiam nos imitatione pro modulo nostro segregari praecipimur ab omnibus qui non sunt sancti, nec Deo dedicati.
100 Dicente Domino: Sancti estote, quia et ego sanctus sum [Levit. XI]. Quicunque enim se consecraverit, merito extra terram et extra mundum videbitur. Potest enim et ipse dicere, super terram ambulantes conversationem in coelis habemus.
101 Et misericordia eius in progenie et progenies timentibus eum. A specialibus se donis ad generalia Dei iudicia convertens, totius humani generis statum describit, et quid superbi, quid humiles mereantur, quid filii Adae per liberum arbitrium, quid filii Dei sint per gratiam, alternis versibus explicat. Non ergo, inquit, soli mihi fecit magna qui potens est, sed et in omni gente et progenie qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
102 Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. In brachio suo, in ipso Dei Filio significat. Non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis haereat, sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictus est. Sicut enim tuum brachium per quod operatis, sic Dei brachium dictum est eius Verbum, quia per Verbum operatus est mundum.
103 Cur enim homo brachium ut aliquid operetur extendit, nisi quia continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium eius verbum eius esset. Cum ergo audivimus brachium Dei Patris esse Deum filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis, sed quantum illo donante possumus Dei virtutem et sapientiam cogitemus, per quam facta sunt omnia.
104 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Quod dixit in brachio suo, et quod promisit in progenies et progenies, his quoque ἀπὸ κοινοῦ per singula commata est adnectendum versiculis, quia videlicet per omnes saeculi generationes et perire superbi, et humiles exaltari, pia iustaque divinae potentiae dispensatione non cessant.
105 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae. Pulchre puerum Domini appellat Israel, qui ab eo sit ad salvandum susceptus, obedientem videlicet et humilem, iuxta quod Osee dicit: Quia puer Israel, et dilexi eum [Ose. XI]. Nam qui contemnit humiliari, non potest utique salvari, nec dicere cum Propheta: Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae [Psal. LIII]. Quicunque autem humiliaverit se sicut parvulus, hic est maior in regno coelorum [Matth. XVIII].
106 Sicut locutus est ad Patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. Semen Abrahae, non carnale, sed spiritale significat, id est, non eius tantum carne progenitos, sed sive in circumcisione, seu in praeputio fidei illius vestigia secutos. Nam et in praeputio positus ipse credidit, reputatumque est ei ad iustitiam. Atque eiusdem fidei signaculum circumcisionem accepit, ut sic utriusque populi pater fieret per fidem, iuxta quod Apostolus ad Romanos plenissime disseruit. Adventus ergo Salvatoris Abrahae est et semini eius in saecula promissus, hoc est filiis promissionis quibus dicitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes [Galat. III]. Bene autem vel Domini vel Ioannis exortum matres prophetando praeveniunt, ut sicut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam bona a mulieribus incipiant, et quae per unius deceptionem periit, duabus certatim praeconantibus mundo vita reddatur.
107 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam. Tandiu mansit Maria, donec Elisabeth partus tempore completo praecursoris Domini sui, propter quam maxime venerat, nativitatem videret. Dictum est autem supra, quod omnis anima casta quae spiritale verbi desiderium conceperit, alta mox necesse sit exercitii coelestis iuga subeat, et quasi trium mensium dies ibidem demorata, quousque perfecta principalium virtutum luce radietur, perseverare non desistat.
108 Quos nimirum perfectissimi fulgoris menses describens Apostolus ait: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec. Maior autem his est charitas [I Cor. XIII].
109 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Verbum impletionis sancta Scriptura in bonorum tantum ortu, vel habitu, vel actu ponere consuevit, quorum vitam plenitudinem perfectionis habere significat. Denique Elisabeth impletum est tempus pariendi. Impleti sunt dies Mariae, ut pareret [Luc. II]. Implevit Salomon aedificare domum Domini [II Paral. III]. Defunctus est Abraham, vel alius aliquis patrum senex et plenus dierum.
110 Et postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum [Galat. IV]. At contra dies impiorum inanes sunt et vacui. Viri enim sanguinum et dolosi, non dimidiabunt dies suos [Psal. LIV].
111 Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Habet sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia commune est bonum. Iustitia enim communis est virtus. Et ideo in ortu iusti futurae vitae insigne praemittitur, et gratia secutura virtutis exsultatione vicinorum praefigurante signatur.
112 Et factum est in die octava venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Et respondens mater eius, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes. Mire sanctus evangelista praemittendum putavit, quod plurimi infantem patris nomine Zachariae appellandum putarunt, ut advertas matri non nomen alicuius displicuisse degeneris, sed id sancto infusum Spiritu quod ab angelo ante Zachariae fuerat praenuntiatum.
113 Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori, sed prophetiam Elisabeth didicit, quod non didicerat a marito.
114 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri eius, etc. Ioannes est (inquit) nomen eius, hoc est non ei nos nomen imponimus qui iam a Deo nomen accepit. Habet vocabulum suum quod agnovimus, non quod elegimus. Nec mireris si nomen mulier, quod non audivit asseruit, quando ei Spiritus sanctus qui angelo mandaverat revelavit, neque poterat Domini ignorare praenuntium, quae prophetaverat Christum. Et bene additur quia nemo in cognatione eius vocatur hoc nomine, ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis.
115 Apertum est autem illico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum. Quia vox clamantis in deserto est nata, merito est lingua parentis soluta. Neque enim patrem a laudibus silere decebat, qui Verbi praecone sibi nato gaudebat. Quippe cui labia quae incredulitas vinxerat, fides iam solvit.
116 Verum haec etiam allegorice, si quis perscrutari desideret, Ioannis celebrata nativitas, gratiae Novi Testamenti inchoata sublimitas. Cui vicini et cognati patris nomen quam Ioannis imponere malebant, quia Iudaei qui legis ei observatione quasi affinitate iuncti erant, magis iustitiam quae ex lege est sectari quam fidei gratiam suscipere cupiebant.
117 Sed Ioannis, hoc est gratiae Dei vocabulum, mater verbis, pater litteris intimare satagunt, quia et lex ipsa psalmique ac prophetae apertis sententiarum vocibus gratiam Christi praedicant, et sacerdotium illud vetus figuratis caeremoniarum et sacrificiorum umbris eidem testimonium perhibent. Pulchreque Zacharias octava die prolis editae loquitur, quia per Domini resurrectionem quae octava die, hoc est post septimam Sabbati facta est, occulta sacerdotii legalis arcana patuerunt, linguaque pontificum Iudaeorum, quam diffidentiae vincula strinxerant, intelligentiae rationabilis est voce soluta.
118 Et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. Et posuerunt omnes qui audierant, in corde suo dicentes: Quid putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius [Psal. CX]. Ecce enim unum Zachariae silentium, non ipsi tantum, cum datur ad poenam incredulitatis et signum credendi, proficit, sed et cum aufertur, omnes vicinos eius miraculo ac timore stupefacit.
119 Omnia circumquaque montana, fama nati prophetae perfundit, omnes qui audire poterant ad perquirendum diligentius pueri qui natus est modum statumque sollicitat, ut his, videlicet, atque huiusmodi futurus Christi propheta commendetur auspiciis, iterque (ut ita dixerim) praecursori veritatis praecurrentis signa praebeant.
120 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu sancto, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Quanta superni muneris est largitas, si prompta ad accipiendum nostrae fidei sit pietas. Ecce loquela quae sola est ablata diffidenti, cum spiritu prophetiae est restituta credenti.
121 Visitavit autem Dominus plebem suam, quasi longa infirmitate tabescentem, et quasi vendita sub peccato, unici filii sui sanguine redemit. Quod quia beatus Zacharias proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi iam factum narrat. Et notandum quod visitasse et redemisse plebem suam dicitur, non quia videlicet hanc veniens suam invenit, sed quia visitando suam fecit.
122 Cui simile est quod in Proverbiorum fine de eadem plebe cantatur: Mulierem fortem quis inveniet (Proverb. XXXI)? Neque enim eamdem mulierem, videlicet Ecclesiam fortem, id est, fide devotam invenit, sed sibi desponsando fortem reddidit, quia suae fidei sublimitate perfecit.
123 Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui. Cornu salutis firmam celsitudinem salutis dicit. Ossa siquidem omnia carne involuta sunt, cornu excedit carnem, et ideo cornu salutis regnum Salvatoris Christi vocatur, quo mundo spiritalis et quae carnis gaudia superet, altitudo nuntiatur. In cuius figuram David vel Salomon cornu olei sunt in regni gloriam consecrati.
124 Sicut locutus est per os sanctorum, a saeculo prophetarum eius. A saeculo, inquit, quia tota Veteris Testamenti Scriptura, prophetia de Christo processit. Nec soli Ieremias, Daniel, et Isaias, caeterique tales, qui et prophetae specialiter appellati, et de eius adventu manifeste sunt locuti, verum ipse pater Adam, Abel, et Enoch, et caeteri Patrum, factis quique suis eius dispensationi testimonium reddunt. Unde Dominus ipse Iudaeorum duritiam redarguens, ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit [Ioan. V].
125 Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos. Iungendum est a superiori versiculo erexit nobis, id est, erexit nobis salutem ex inimicis nostris. Cum enim primo breviter praemisisset: Et erexit cornu salutis nobis, continuo quasi apertius quid dixerit explanans: Salutem (inquit) ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos.
126 Omnes autem qui oderunt nos, vel homines perversos, vel immundos Spiritus significat. De quorum manu et interim spe salvi facti sumus, et in futuro re ipsa salvandi.
127 Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui. Iusiurandum quod iuravit, ad Abraham patrem nostrum, etc. Dixerat Dominum iuxta eloquia prophetarum in domo David nasciturum, dicit eumdem, ad explendum testamentum quod Abrahae disposuit, nos esse liberaturum. Quia videlicet iis praecipue patriarchis de suo semine, vel congregatio gentium, vel Christi est incarnatio promissa.
128 Quod Matthaeus quoque breviter intimare voluit, qui Evangelii sui principium hoc modo coepit: Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham. Ubi notandum quod apud utrumque evangelistam, David praefertur Abrahae. Quia et si temporis ordine posterior, promissionis tamen est munere maior. Abrahae namque, qui adhuc in praeputio positus propria dereliquit, Deum cognovit, fidei testimonium meruit, fides tantum gentium et sacrosanctus Ecclesiae coetus est promissus, dicente ad eum Domino: Atque in te benedicentur universae cognationes terrae [Gen. XXVIII]. David autem oraculo sublimiore, quod ex ipso Christus secundum carnem nasciturus esset, audivit: Cumque impleveris (inquit) dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius.
129 Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium [I Paral. XVII].
130 In sanctitate et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris. Aperte et breviter quomodo sit Domino serviendum designat, videlicet et in sanctitate ac iustitia, et coram ipso, et omnibus diebus. Nam qui vel ante mortem ab eius servitio discedit, vel immunditia qualibet sive iniustitia fidei suae sinceritatem commaculat, vel coram hominibus tantum et non etiam coram Domino sanctus perdurare contendit; et iustus, necdum perfecte de manu spiritalium inimicorum liberatus Domino servit, sed, exemplo veterum Samaritanorum, diis gentium pariter, et Domino servire conatur.
131 Et tu, puer, propheta altissimi vocaberis. Praeibis enim ante faciem Domini, parare vias eius. Pulchre cum de Domino loqueretur, ad prophetam repente sua verba convertit, ut hoc quoque beneficium esse Domini designaret. Verum quaeritur quomodo octo dierum alloquatur infantem. Sed qua ratione vocem patris non audierit natus, qui salutationem Mariae adhuc utero clausus audivit?
132 Nisi forte putandus est Zacharias propter eos potius qui aderant instruendos, futura sui filii munera, quae dudum per Angelum didicerat, mox ut loqui potuit praedicare voluisse. Audiant sane Ariani, et erubescant: audiant mansueti, et laetentur, quod Christum Dominum quem Ioannes prophetando praeibat, altissimum vocat. Iuxta quod et Psalmista Deum hominemque perfectum in una persona collaudans, ait: Mater Sion dicet homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus [Psal. LXXXVI]. Eum factum qui fundavit, eumdem hominem, quem Altissimum nuncupat.
133 Ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Quasi Iesu, id est, Salvatoris nomen exponere ac diligentius commendare desiderans, salutis mentionem frequentat, cum cornu salutis erigendum, salutem ex inimicis futuram, scientiam salutis plebi dandam commemorat. Sed ne temporalem carnalemque promitti salutem putares, in remissionem (inquit) peccatorum eorum. Verum Iudaei ideo non Christum Iesum suscipere, sed Antichristum malunt exspectare, quia non intus sed foris salvari, non a peccati dominio, sed ab humanae servitutis cupiunt iugo liberari.
134 Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Et propheta de Domino loquens: Ecce vir, inquit, Oriens nomen eius [Zach. VI]. Qui ideo recte Oriens vocatur, qui nobis ortum verae lucis aperiens filios, noctis et tenebrarum, lucis effecit filios, iuxta quod beatus Zacharias consequenter exponit dicens:
135 Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Sedentibus quippe in tenebris et in umbra mortis Domino illuminare est, his qui in peccatis et ignorantiae caecitate vixerunt, agnitionis amorisque sui radios infundere. Qualibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
136 Pedes autem nostri in viam pacis diriguntur, cum actionum nostrarum iter per omnia, Redemptoris illuminatorisque nostri gratiae concordat. Congruo sane ordine, primo illuminanda corda, et post opera dirigenda testatur, quia nemo quam non ante didicerit pacem valet operari. Unde recte Psalmista: Inquire (inquit) pacem, et sequere eam [Psal. XXXIII]. Quod est dicere: Illuminare qui in tenebris sedebas, et viam pacis a qua diutius exsulabas, ingredere.
137 Puer autem crescebat et confortabatur Spiritu, et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Praedicator poenitentiae futurus, opportunum iustumque est ut solitudinis aspera sequatur; et quo liberius iuvenis auditores suos a mundi illecebris erudiendo sustollat, ipse etiam primaevam squalidus in desertis vitam transigat.
Beda Venerabilis HOME

csg85.14

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 1, PROOEMIUM. <<<     >>> II.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik